2 Corinthians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, |
| 2 | sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. |
| 3 | Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum : |
| 4 | in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. |
| 5 | Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum : |
| 6 | quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. |
| 7 | Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. |
| 8 | In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur : |
| 9 | persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus : |
| 10 | semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. |
| 11 | Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. |
| 12 | Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. |
| 13 | Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur : |
| 14 | scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. |
| 15 | Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. |
| 16 | Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. |
| 17 | Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, |
| 18 | non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt. |