2 Corinthians 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. |
| 2 | Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes : |
| 3 | si tamen vestiti, non nudi inveniamur. |
| 4 | Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. |
| 5 | Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. |
| 6 | Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino |
| 7 | (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) : |
| 8 | audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. |
| 9 | Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. |
| 10 | Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. |
| 11 | Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. |
| 12 | Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. |
| 13 | Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. |
| 14 | Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : |
| 15 | et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. |
| 16 | Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. |
| 17 | Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. |
| 18 | Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis, |
| 19 | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. |
| 20 | Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. |
| 21 | Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. |