Codex Sacra scripture, aligned

2 Corinthians 6

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 5 7 →
vClementine1592
1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,/ et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus./
17 Propter quod exite de medio eorum,/ et separamini, dicit Dominus,/ et immundum ne tetigeritis :/
18 et ego recipiam vos :/ et ero vobis in patrem,/ et vos eritis mihi in filios et filias,/ dicit Dominus omnipotens.]