2 Corinthians 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ : |
| 2 | quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum : |
| 3 | quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, |
| 4 | cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. |
| 5 | Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, |
| 6 | ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. |
| 7 | Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. |
| 8 | Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. |
| 9 | Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. |
| 10 | Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cpistis ab anno priore : |
| 11 | nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. |
| 12 | Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. |
| 13 | Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. |
| 14 | In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est : |
| 15 | Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit. |
| 16 | Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, |
| 17 | quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. |
| 18 | Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias : |
| 19 | non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram : |
| 20 | devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. |
| 21 | Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. |
| 22 | Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, |
| 23 | sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. |
| 24 | Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. |