2 Kings 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. |
| 2 | Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. |
| 3 | Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. |
| 4 | Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. |
| 5 | Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam. |
| 6 | Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. |
| 7 | Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. |
| 8 | Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis. |
| 9 | Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : |
| 10 | Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. |
| 11 | Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ? |
| 12 | Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ? |
| 13 | ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ? |
| 14 | Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, |
| 15 | et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram. |
| 16 | Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. |
| 17 | Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. |
| 18 | Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos. |
| 19 | Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus. |
| 20 | Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. |
| 21 | Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion :/ post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem./ |
| 22 | Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ?/ contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ?/ Contra Sanctum Israël./ |
| 23 | Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti :/ In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,/ et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius./ Et ingressus sum usque ad terminos ejus,/ et saltum Carmeli ejus |
| 24 | ego succidi./ Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas./ |
| 25 | Numquid non audisti quid ab initio fecerim ?/ ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi :/ eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ./ |
| 26 | Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt :/ facti sunt velut fnum agri, et virens herba tectorum,/ quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem./ |
| 27 | Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi,/ et furorem tuum contra me./ |
| 28 | Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas :/ ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,/ et reducam te in viam per quam venisti./ |
| 29 | Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum :/ comede hoc anno quæ repereris :/ in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur :/ porro in tertio anno seminate et metite :/ plantate vineas, et comedite fructum earum./ |
| 30 | Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum,/ et faciet fructum sursum./ |
| 31 | De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,/ et quod salvetur de monte Sion :/ zelus Domini exercituum faciet hoc./ |
| 32 | Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum :/ Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,/ nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio./ |
| 33 | Per viam qua venit, revertetur :/ et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus./ |
| 34 | Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,/ et propter David servum meum.] |
| 35 | Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit, |
| 36 | et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. |
| 37 | Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. |