2 Kings 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba. |
| 2 | Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. |
| 3 | Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. |
| 4 | Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum. |
| 5 | Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. |
| 6 | Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. |
| 7 | Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. |
| 8 | Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. |
| 9 | Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. |
| 10 | Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens : |
| 11 | Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis : |
| 12 | propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. |
| 13 | Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. |
| 14 | Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis : |
| 15 | eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem. |
| 16 | Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. |
| 17 | Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? |
| 18 | Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo. |
| 19 | Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. |
| 20 | Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. |
| 21 | Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas : |
| 22 | et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. |
| 23 | Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. |
| 24 | Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. |
| 25 | Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? |
| 26 | Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo. |