2 Kings 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. |
| 2 | Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. |
| 3 | Cui ait : Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, |
| 4 | et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles. |
| 5 | Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat. |
| 6 | Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum. |
| 7 | Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui vivite de reliquo. |
| 8 | Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. |
| 9 | Quæ dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. |
| 10 | Faciamus ergo ei cnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. |
| 11 | Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cnaculum, et requievit ibi. |
| 12 | Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, |
| 13 | dixit ad puerum suum : Loquere ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi ? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ ? Quæ respondit : In medio populi mei habito. |
| 14 | Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne quæras : filium enim non habet, et vir ejus senex est. |
| 15 | Præcepit itaque ut vocaret eam : quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, |
| 16 | dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. |
| 17 | Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. |
| 18 | Crevit autem puer : et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, |
| 19 | ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam. |
| 20 | Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. |
| 21 | Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa, |
| 22 | vocavit virum suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. |
| 23 | Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit : Vadam. |
| 24 | Stravitque asinam, et præcepit puero : Mina, et propera : ne mihi moram facias in eundo : et hoc age quod præcipio tibi. |
| 25 | Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa. |
| 26 | Vade ergo in occursum ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum ? Quæ respondit : Recte. |
| 27 | Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. |
| 28 | Quæ dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? numquid non dixi tibi : Ne illudas me ? |
| 29 | Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi : et pones baculum meum super faciem pueri. |
| 30 | Porro mater pueri ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. |
| 31 | Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer. |
| 32 | Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus : |
| 33 | ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. |
| 34 | Et ascendit, et incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. |
| 35 | At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. |
| 36 | At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum. |
| 37 | Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est. |
| 38 | Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. |
| 39 | Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset. |
| 40 | Infuderunt ergo sociis ut comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. |
| 41 | At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. |
| 42 | Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat. |
| 43 | Responditque ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris ? Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : hæc enim dicit Dominus : Comedent, et supererit. |
| 44 | Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini. |