2 Peter 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. |
| 2 | Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri : |
| 3 | Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, |
| 4 | per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. |
| 5 | Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, |
| 6 | in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, |
| 7 | in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. |
| 8 | Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. |
| 9 | Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. |
| 10 | Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. |
| 11 | Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. |
| 12 | Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. |
| 13 | Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : |
| 14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. |
| 15 | Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. |
| 16 | Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. |
| 17 | Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. |
| 18 | Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. |
| 19 | Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : |
| 20 | hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. |
| 21 | Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. |