2 Samuel 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. |
| 2 | Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. |
| 3 | Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom : |
| 4 | Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ? |
| 5 | Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. |
| 6 | Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. |
| 7 | Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. |
| 8 | Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. |
| 9 | Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. |
| 10 | Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite : Regnavit Absalom in Hebron. |
| 11 | Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. |
| 12 | Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. |
| 13 | Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom. |
| 14 | Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. |
| 15 | Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. |
| 16 | Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. |
| 17 | Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo : |
| 18 | et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. |
| 19 | Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. |
| 20 | Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. |
| 21 | Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. |
| 22 | Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. |
| 23 | Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. |
| 24 | Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fderis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. |
| 25 | Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. |
| 26 | Si autem dixerit mihi : Non places : præsto sum : faciat quod bonum est coram se. |
| 27 | Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. |
| 28 | Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. |
| 29 | Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. |
| 30 | Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. |
| 31 | Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. |
| 32 | Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. |
| 33 | Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri : |
| 34 | si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel. |
| 35 | Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. |
| 36 | Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. |
| 37 | Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. |