2 Samuel 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. |
| 2 | In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. |
| 3 | Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi. |
| 4 | Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. |
| 5 | Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ? |
| 6 | Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei, |
| 7 | et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum : |
| 8 | dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum. |
| 9 | Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. |
| 10 | Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. |
| 11 | Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, |
| 12 | et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. |
| 13 | Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. |
| 14 | Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ? |
| 15 | Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. |
| 16 | Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini. |
| 17 | Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus |
| 18 | (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,/ super excelsa tua vulnerati./ |
| 19 | Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :/ quomodo ceciderunt fortes ?/ |
| 20 | Nolite annuntiare in Geth,/ neque annuntietis in compitis Ascalonis :/ ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;/ ne exsultent filiæ incircumcisorum.] |
| 21 | [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,/ neque sint agri primitiarum :/ quia ibi abjectus est clypeus fortium :/ clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] |
| 22 | [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,/ sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,/ et gladius Saul non est reversus inanis./ |
| 23 | Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,/ in morte quoque non sunt divisi :/ aquilis velociores, leonibus fortiores.] |
| 24 | [Filiæ Israël, super Saul flete,/ qui vestiebat vos coccino in deliciis,/ qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.] |
| 25 | [Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?/ Jonathas in excelsis tuis occisus est ?/ |
| 26 | Doleo super te, frater mi Jonatha,/ decore nimis, et amabilis super amorem mulierum./ Sicut mater unicum amat filium suum,/ ita ego te diligebam./ |
| 27 | Quomodo ceciderunt robusti,/ et perierunt arma bellica ?] |