2 Samuel 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. |
| 2 | Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus./ |
| 3 | Deus fortis meus : sperabo in eum ;/ scutum meum, et cornu salutis meæ :/ elevator meus, et refugium meum ;/ salvator meus : de iniquitate liberabis me./ |
| 4 | Laudabilem invocabo Dominum,/ et ab inimicis meis salvus ero./ |
| 5 | Quia circumdederunt me contritiones mortis :/ torrentes Belial terruerunt me./ |
| 6 | Funes inferni circumdederunt me :/ prævenerunt me laquei mortis./ |
| 7 | In tribulatione mea invocabo Dominum,/ et ad Deum meum clamabo :/ et exaudiet de templo suo vocem meam,/ et clamor meus veniet ad aures ejus./ |
| 8 | Commota est et contremuit terra ;/ fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :/ quoniam iratus est eis./ |
| 9 | Ascendit fumus de naribus ejus,/ et ignis de ore ejus vorabit :/ carbones succensi sunt ab eo./ |
| 10 | Inclinavit cælos, et descendit :/ et caligo sub pedibus ejus./ |
| 11 | Et ascendit super cherubim, et volavit :/ et lapsus est super pennas venti./ |
| 12 | Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,/ cribrans aquas de nubibus cælorum./ |
| 13 | Præ fulgore in conspectu ejus,/ succensi sunt carbones ignis./ |
| 14 | Tonabit de cælo Dominus,/ et excelsus dabit vocem suam./ |
| 15 | Misit sagittas et dissipavit eos ;/ fulgur, et consumpsit eos./ |
| 16 | Et apparuerunt effusiones maris,/ et revelata sunt fundamenta orbis/ ab increpatione Domini,/ ab inspiratione spiritus furoris ejus./ |
| 17 | Misit de excelso, et assumpsit me,/ et extraxit me de aquis multis./ |
| 18 | Liberavit me ab inimico meo potentissimo,/ et ab his qui oderant me :/ quoniam robustiores me erant./ |
| 19 | Prævenit me in die afflictionis meæ,/ et factus est Dominus firmamentum meum./ |
| 20 | Et eduxit me in latitudinem :/ liberavit me, quia complacui ei./ |
| 21 | Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :/ et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi./ |
| 22 | Quia custodivi vias Domini,/ et non egi impie a Deo meo./ |
| 23 | Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,/ et præcepta ejus non amovi a me./ |
| 24 | Et ero perfectus cum eo,/ et custodiam me ab iniquitate mea./ |
| 25 | Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum./ |
| 26 | Cum sancto sanctus eris,/ et cum robusto perfectus./ |
| 27 | Cum electo electus eris,/ et cum perverso perverteris./ |
| 28 | Et populum pauperem salvum facies :/ oculisque tuis excelsos humiliabis./ |
| 29 | Quia tu lucerna mea, Domine,/ et tu, Domine, illuminabis tenebras meas./ |
| 30 | In te enim curram accinctus :/ in Deo meo transiliam murum./ |
| 31 | Deus, immaculata via ejus ;/ eloquium Domini igne examinatum :/ scutum est omnium sperantium in se./ |
| 32 | Quis est Deus præter Dominum,/ et quis fortis præter Deum nostrum ?/ |
| 33 | Deus qui accinxit me fortitudine,/ et complanavit perfectam viam meam./ |
| 34 | Coæquans pedes meos cervis,/ et super excelsa mea statuens me ;/ |
| 35 | docens manus meas ad prælium,/ et componens quasi arcum æreum brachia mea./ |
| 36 | Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,/ et mansuetudo tua multiplicavit me./ |
| 37 | Dilatabis gressus meos subtus me,/ et non deficient tali mei./ |
| 38 | Persequar inimicos meos, et conteram,/ et non convertar donec consumam eos./ |
| 39 | Consumam eos et confringam, ut non consurgant :/ cadent sub pedibus meis./ |
| 40 | Accinxisti me fortitudine ad prælium :/ incurvasti resistentes mihi subtus me./ |
| 41 | Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;/ odientes me, et disperdam eos./ |
| 42 | Clamabunt, et non erit qui salvet ;/ ad Dominum, et non exaudiet eos./ |
| 43 | Delebo eos ut pulverem terræ ;/ quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam./ |
| 44 | Salvabis me a contradictionibus populi mei ;/ custodies me in caput gentium :/ populus quem ignoro serviet mihi./ |
| 45 | Filii alieni resistent mihi ;/ auditu auris obedient mihi./ |
| 46 | Filii alieni defluxerunt,/ et contrahentur in angustiis suis./ |
| 47 | Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,/ et exaltabitur Deus fortis salutis meæ./ |
| 48 | Deus qui das vindictas mihi,/ et dejicis populos sub me./ |
| 49 | Qui educis me ab inimicis meis,/ et a resistentibus mihi elevas me :/ a viro iniquo liberabis me./ |
| 50 | Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,/ et nomini tuo cantabo :/ |
| 51 | magnificans salutes regis sui,/ et faciens misericordiam christo suo David,/ et semini ejus in sempiternum.] |