2 Samuel 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,/ egregius psaltes Israël :/ |
| 2 | Spiritus Domini locutus est per me,/ et sermo ejus per linguam meam./ |
| 3 | Dixit Deus Israël mihi,/ locutus est fortis Israël :/ Dominator hominum,/ justus dominator in timore Dei,/ |
| 4 | sicut lux auroræ, oriente sole,/ mane absque nubibus rutilat :/ et sicut pluviis germinat herba de terra./ |
| 5 | Nec tanta est domus mea apud Deum,/ ut pactum æternum iniret mecum,/ firmum in omnibus atque munitum./ Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,/ nec est quidquam ex ea quod non germinet./ |
| 6 | Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,/ quæ non tolluntur manibus./ |
| 7 | Et si quis tangere voluerit eas,/ armabitur ferro et ligno lanceato,/ igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.] |
| 8 | Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. |
| 9 | Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. |
| 10 | Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. |
| 11 | Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, |
| 12 | stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam. |
| 13 | Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. |
| 14 | Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. |
| 15 | Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! |
| 16 | Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, |
| 17 | dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. |
| 18 | Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus, |
| 19 | et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. |
| 20 | Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. |
| 21 | Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. |
| 22 | Hæc fecit Banaias filius Jojadæ. |
| 23 | Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. |
| 24 | Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, |
| 25 | Semma de Harodi, Elica de Harodi, |
| 26 | Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, |
| 27 | Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, |
| 28 | Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, |
| 29 | Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, |
| 30 | Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, |
| 31 | Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, |
| 32 | Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, |
| 33 | Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, |
| 34 | Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, |
| 35 | Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, |
| 36 | Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, |
| 37 | Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, |
| 38 | Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, |
| 39 | Urias Hethæus : omnes triginta septem. |