2 Thessalonians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : |
| 2 | ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. |
| 3 | Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, |
| 4 | qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. |
| 5 | Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ? |
| 6 | et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. |
| 7 | Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. |
| 8 | Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : |
| 9 | cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, |
| 10 | — |
| 11 | 2:10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. |
| 12 | 2:11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, |
| 13 | 2:12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. |
| 14 | 2:13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : |
| 15 | 2:14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. |
| 16 | 2:15 Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. |
| 17 | exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. |