2 Thessalonians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : |
| 2 | et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. |
| 3 | Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. |
| 4 | Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. |
| 5 | Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. |
| 6 | Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. |
| 7 | Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : |
| 8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. |
| 9 | Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. |
| 10 | Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. |
| 11 | Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. |
| 12 | Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. |
| 13 | Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. |
| 14 | Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : |
| 15 | et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. |
| 16 | Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. |
| 17 | Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. |
| 18 | Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |