2 Timothy 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, |
| 2 | Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. |
| 3 | Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die |
| 4 | desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, |
| 5 | recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. |
| 6 | Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. |
| 7 | Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. |
| 8 | Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei : |
| 9 | qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. |
| 10 | Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium : |
| 11 | in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. |
| 12 | Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. |
| 13 | Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. |
| 14 | Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. |
| 15 | Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. |
| 16 | Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit : |
| 17 | sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. |
| 18 | Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. |