2 Timothy 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu : |
| 2 | et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. |
| 3 | Labora sicut bonus miles Christi Jesu. |
| 4 | Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit. |
| 5 | Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. |
| 6 | Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. |
| 7 | Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. |
| 8 | Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, |
| 9 | in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum. |
| 10 | Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. |
| 11 | Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus : |
| 12 | si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos : |
| 13 | si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. |
| 14 | Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. |
| 15 | Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. |
| 16 | Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem : |
| 17 | et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus, |
| 18 | qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. |
| 19 | Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. |
| 20 | In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. |
| 21 | Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. |
| 22 | Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. |
| 23 | Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites. |
| 24 | Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, |
| 25 | cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pnitentiam ad cognoscendam veritatem, |
| 26 | et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. |