2 Timothy 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : |
| 2 | erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, |
| 3 | sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, |
| 4 | proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : |
| 5 | habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : |
| 6 | ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis : |
| 7 | semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. |
| 8 | Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; |
| 9 | sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. |
| 10 | Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, |
| 11 | persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. |
| 12 | Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. |
| 13 | Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. |
| 14 | Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : |
| 15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. |
| 16 | Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : |
| 17 | ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. |