2 Timothy 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus : |
| 2 | prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. |
| 3 | Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, |
| 4 | et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. |
| 5 | Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. |
| 6 | Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. |
| 7 | Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. |
| 8 | In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.\ Festina ad me venire cito. |
| 9 | Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam : |
| 10 | Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. |
| 11 | Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. |
| 12 | Tychicum autem misi Ephesum. |
| 13 | Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. |
| 14 | Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus : |
| 15 | quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris. |
| 16 | In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. |
| 17 | Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis. |
| 18 | Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 19 | Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. |
| 20 | Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. |
| 21 | Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. |
| 22 | Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. |