3 John 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. |
| 2 | Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. |
| 3 | Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. |
| 4 | Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. |
| 5 | Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, |
| 6 | qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo. |
| 7 | Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. |
| 8 | Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. |
| 9 | Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos : |
| 10 | propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. |
| 11 | Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum. |
| 12 | Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. |
| 13 | Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. |
| 14 | Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. |
| 15 | — |