Acts 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. |
| 2 | Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, |
| 3 | dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? |
| 4 | Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : |
| 5 | Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. |
| 6 | In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. |
| 7 | Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. |
| 8 | Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. |
| 9 | Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. |
| 10 | Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. |
| 11 | Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. |
| 12 | Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. |
| 13 | Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, |
| 14 | qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. |
| 15 | Cum autem cpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. |
| 16 | Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. |
| 17 | Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? |
| 18 | His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam. |
| 19 | Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. |
| 20 | Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. |
| 21 | Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. |
| 22 | Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. |
| 23 | Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : |
| 24 | quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. |
| 25 | Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. |
| 26 | Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. |
| 27 | In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : |
| 28 | et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. |
| 29 | Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus : |
| 30 | quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. |