Acts 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. |
| 2 | Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. |
| 3 | Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. |
| 4 | Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. |
| 5 | Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. |
| 6 | Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem. |
| 7 | Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. |
| 8 | Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. |
| 9 | Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre. |
| 10 | Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem : quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo. |
| 11 | Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. |
| 12 | Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. |
| 13 | Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. |
| 14 | Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. |
| 15 | At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est. |
| 16 | Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. |
| 17 | Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. |
| 18 | Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. |
| 19 | Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. |
| 20 | Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. |
| 21 | Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. |
| 22 | Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. |
| 23 | Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit. |
| 24 | Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. |
| 25 | Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. |