Acts 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. |
| 2 | Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. |
| 3 | Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. |
| 4 | Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum. |
| 5 | Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. |
| 6 | Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, |
| 7 | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. |
| 8 | Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. |
| 9 | Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, |
| 10 | dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. |
| 11 | Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret. |
| 12 | Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. |
| 13 | Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. |
| 14 | Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. |
| 15 | Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. |
| 16 | Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite : |
| 17 | Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, |
| 18 | et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. |
| 19 | Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, |
| 20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam. |
| 21 | Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta : |
| 22 | et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. |
| 23 | Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, |
| 24 | prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pnitentiæ omni populo Israël. |
| 25 | Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. |
| 26 | Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. |
| 27 | Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, |
| 28 | et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. |
| 29 | Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. |
| 30 | Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his |
| 31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. |
| 32 | Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est : |
| 33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te. |
| 34 | Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia. |
| 35 | Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. |
| 36 | David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. |
| 37 | Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. |
| 38 | Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, |
| 39 | in hoc omnis qui credit, justificatur. |
| 40 | Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis : |
| 41 | [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini :/ quia opus operor ego in diebus vestris,/ opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.] |
| 42 | Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. |
| 43 | Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. |
| 44 | Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. |
| 45 | Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. |
| 46 | Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. |
| 47 | Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. |
| 48 | Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. |
| 49 | Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. |
| 50 | Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis. |
| 51 | At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. |
| 52 | Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto. |