Acts 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. |
| 2 | Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. |
| 3 | Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. |
| 4 | Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis. |
| 5 | Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, |
| 6 | intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. |
| 7 | — |
| 8 | 14:7 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. |
| 9 | 14:8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, |
| 10 | 14:9 dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. |
| 11 | 14:10 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. |
| 12 | 14:11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi. |
| 13 | 14:12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. |
| 14 | 14:13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes |
| 15 | 14:14 et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt : |
| 16 | 14:15 qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. |
| 17 | 14:16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra. |
| 18 | 14:17 Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. |
| 19 | 14:18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. |
| 20 | 14:19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. |
| 21 | 14:20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, |
| 22 | 14:21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. |
| 23 | 14:22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. |
| 24 | 14:23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, |
| 25 | 14:24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam : |
| 26 | 14:25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. |
| 27 | 14:26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. |
| 28 | 14:27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. |