Acts 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. |
| 2 | Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. |
| 3 | Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. |
| 4 | Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. |
| 5 | Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. |
| 6 | Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. |
| 7 | Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. |
| 8 | Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, |
| 9 | et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. |
| 10 | Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? |
| 11 | sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. |
| 12 | Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. |
| 13 | Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me. |
| 14 | Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. |
| 15 | Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est : |
| 16 | [Post hæc revertar,/ et reædificabo tabernaculum David quod decidit :/ et diruta ejus reædificabo,/ et erigam illud :/ |
| 17 | ut requirant ceteri hominum Dominum,/ et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,/ dicit Dominus faciens hæc./ |
| 18 | Notum a sæculo est Domino opus suum.] |
| 19 | Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, |
| 20 | sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. |
| 21 | Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. |
| 22 | Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : |
| 23 | scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. |
| 24 | Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, |
| 25 | placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, |
| 26 | hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. |
| 27 | Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. |
| 28 | Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria : |
| 29 | ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. |
| 30 | Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam. |
| 31 | Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. |
| 32 | Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. |
| 33 | Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. |
| 34 | Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem. |
| 35 | Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. |
| 36 | Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. |
| 37 | Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. |
| 38 | Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. |
| 39 | Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. |
| 40 | Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. |
| 41 | Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. |