Acts 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. |
| 2 | Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. |
| 3 | Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. |
| 4 | Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. |
| 5 | Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. |
| 6 | Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. |
| 7 | Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu. |
| 8 | Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem : |
| 9 | et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos. |
| 10 | Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. |
| 11 | Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim : |
| 12 | et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. |
| 13 | Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. |
| 14 | Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. |
| 15 | Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. |
| 16 | Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. |
| 17 | Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. |
| 18 | Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. |
| 19 | Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes : |
| 20 | et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi : |
| 21 | et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. |
| 22 | Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi. |
| 23 | Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. |
| 24 | Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. |
| 25 | Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant. |
| 26 | Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt. |
| 27 | Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. |
| 28 | Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus. |
| 29 | Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes : |
| 30 | et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ? |
| 31 | At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. |
| 32 | Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. |
| 33 | Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. |
| 34 | Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. |
| 35 | Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos. |
| 36 | Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace. |
| 37 | Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant, |
| 38 | et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent : |
| 39 | et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. |
| 40 | Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. |