Acts 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos : |
| 2 | dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. |
| 3 | Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. |
| 4 | Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. |
| 5 | His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. |
| 6 | Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. |
| 7 | Erant autem omnes viri fere duodecim. |
| 8 | Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. |
| 9 | Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. |
| 10 | Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. |
| 11 | Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, |
| 12 | ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. |
| 13 | Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. |
| 14 | Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. |
| 15 | Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ? |
| 16 | Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. |
| 17 | Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. |
| 18 | Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. |
| 19 | Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. |
| 20 | Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. |
| 21 | His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. |
| 22 | Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. |
| 23 | Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. |
| 24 | Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum : |
| 25 | quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio : |
| 26 | et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. |
| 27 | Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. |
| 28 | His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. |
| 29 | Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. |
| 30 | Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. |
| 31 | Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum : |
| 32 | alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent. |
| 33 | De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. |
| 34 | Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum. |
| 35 | Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ? |
| 36 | Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. |
| 37 | Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. |
| 38 | Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem. |
| 39 | Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. |
| 40 | Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. |
| 41 | — |
| 44 | — |