Acts 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cpit Jesus facere et docere |
| 2 | usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est : |
| 3 | quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. |
| 4 | Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum : |
| 5 | quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. |
| 6 | Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ? |
| 7 | Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate : |
| 8 | sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. |
| 9 | Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum. |
| 10 | Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, |
| 11 | qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. |
| 12 | Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. |
| 13 | Et cum introissent in cnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. |
| 14 | Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. |
| 15 | In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) : |
| 16 | Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum : |
| 17 | qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. |
| 18 | Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus. |
| 19 | Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. |
| 20 | Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter. |
| 21 | Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, |
| 22 | incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. |
| 23 | Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. |
| 24 | Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, |
| 25 | accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. |
| 26 | Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis. |