Acts 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. |
| 2 | Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam : |
| 3 | ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. |
| 4 | Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus. |
| 5 | Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade : |
| 6 | nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. |
| 7 | Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. |
| 8 | Erant autem lampades copiosæ in cnaculo, ubi eramus congregati. |
| 9 | Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. |
| 10 | Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. |
| 11 | Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. |
| 12 | Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. |
| 13 | Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. |
| 14 | Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. |
| 15 | Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. |
| 16 | Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. |
| 17 | A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. |
| 18 | Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, |
| 19 | serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum : |
| 20 | quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, |
| 21 | testificans Judæis atque gentilibus in Deum pnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. |
| 22 | Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans : |
| 23 | nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. |
| 24 | Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. |
| 25 | Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. |
| 26 | Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. |
| 27 | Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. |
| 28 | Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. |
| 29 | Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. |
| 30 | Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. |
| 31 | Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. |
| 32 | Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. |
| 33 | Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut |
| 34 | ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. |
| 35 | Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere. |
| 36 | Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. |
| 37 | Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, |
| 38 | dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. |