Acts 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. |
| 2 | Et cum invenissemus navem transfretantem in Phnicen, ascendentes navigavimus. |
| 3 | Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus. |
| 4 | Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. |
| 5 | Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus. |
| 6 | Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua. |
| 7 | Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. |
| 8 | Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. |
| 9 | Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. |
| 10 | Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. |
| 11 | Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. |
| 12 | Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. |
| 13 | Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. |
| 14 | Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat. |
| 15 | Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. |
| 16 | Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. |
| 17 | Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. |
| 18 | Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. |
| 19 | Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. |
| 20 | At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. |
| 21 | Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. |
| 22 | Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse. |
| 23 | Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. |
| 24 | His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. |
| 25 | De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. |
| 26 | Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. |
| 27 | Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes : |
| 28 | Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. |
| 29 | Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. |
| 30 | Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ. |
| 31 | Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. |
| 32 | Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. |
| 33 | Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset. |
| 34 | Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. |
| 35 | Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. |
| 36 | Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum. |
| 37 | Et cum cpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ? |
| 38 | nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ? |
| 39 | Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. |
| 40 | Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens : |