Acts 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. |
| 2 | Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. |
| 3 | Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ? |
| 4 | Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis. |
| 5 | Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices. |
| 6 | Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. |
| 7 | Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. |
| 8 | Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur. |
| 9 | Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ? |
| 10 | Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. |
| 11 | Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. |
| 12 | Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. |
| 13 | Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant : |
| 14 | qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. |
| 15 | Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum. |
| 16 | Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. |
| 17 | Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. |
| 18 | Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. |
| 19 | Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ? |
| 20 | Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo : |
| 21 | tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. |
| 22 | Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. |
| 23 | Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, |
| 24 | et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. |
| 25 | (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) |
| 26 | Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem. |
| 27 | Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. |
| 28 | Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. |
| 29 | Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. |
| 30 | Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. |
| 31 | Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. |
| 32 | Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. |
| 33 | Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. |
| 34 | Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia : |
| 35 | Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. |