Acts 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. |
| 2 | Et citato Paulo cpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, |
| 3 | semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. |
| 4 | Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. |
| 5 | Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum : |
| 6 | qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. |
| 7 | Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, |
| 8 | jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. |
| 9 | Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. |
| 10 | Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. |
| 11 | Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem : |
| 12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate : |
| 13 | neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. |
| 14 | Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt : |
| 15 | spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. |
| 16 | In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. |
| 17 | Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, |
| 18 | in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu. |
| 19 | Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me : |
| 20 | aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, |
| 21 | nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. |
| 22 | Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. |
| 23 | Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. |
| 24 | Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. |
| 25 | Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te : |
| 26 | simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. |
| 27 | Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. |
| 28 | — |