Acts 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cpit rationem reddere : |
| 2 | De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, |
| 3 | maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias. |
| 4 | Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi : |
| 5 | præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. |
| 6 | Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus : |
| 7 | in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. |
| 8 | Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? |
| 9 | Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, |
| 10 | quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam. |
| 11 | Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. |
| 12 | In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, |
| 13 | die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. |
| 14 | Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare. |
| 15 | Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris. |
| 16 | Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, |
| 17 | eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, |
| 18 | aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. |
| 19 | Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni : |
| 20 | sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pnitentiæ opera facientes. |
| 21 | Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. |
| 22 | Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, |
| 23 | si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. |
| 24 | Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt. |
| 25 | Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. |
| 26 | Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. |
| 27 | Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis. |
| 28 | Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri. |
| 29 | Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. |
| 30 | Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. |
| 31 | Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. |
| 32 | Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. |