Acts 28
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. |
| 2 | Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. |
| 3 | Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. |
| 4 | Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. |
| 5 | Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. |
| 6 | At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. |
| 7 | In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. |
| 8 | Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. |
| 9 | Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur : |
| 10 | qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. |
| 11 | Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. |
| 12 | Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. |
| 13 | Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos : |
| 14 | ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam. |
| 15 | Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. |
| 16 | Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. |
| 17 | Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, |
| 18 | qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. |
| 19 | Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. |
| 20 | Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. |
| 21 | At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. |
| 22 | Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. |
| 23 | Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. |
| 24 | Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant. |
| 25 | Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, |
| 26 | dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : [Aure audietis, et non intelligetis,/ et videntes videbitis, et non perspicietis./ |
| 27 | Incrassatum est enim cor populi hujus,/ et auribus graviter audierunt,/ et oculos suos compresserunt :/ ne forte videant oculis,/ et auribus audiant,/ et corde intelligant, et convertantur,/ et sanem eos.] |
| 28 | Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. |
| 29 | Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. |
| 30 | Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, |
| 31 | prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. |