Acts 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : |
| 2 | et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. |
| 3 | Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : |
| 4 | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. |
| 5 | Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. |
| 6 | Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. |
| 7 | Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? |
| 8 | et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ? |
| 9 | Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, |
| 10 | Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani, |
| 11 | Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. |
| 12 | Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? |
| 13 | Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti. |
| 14 | Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. |
| 15 | Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : |
| 16 | sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël : |
| 17 | [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,/ effundam de Spiritu meo super omnem carnem :/ et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,/ et juvenes vestri visiones videbunt,/ et seniores vestri somnia somniabunt./ |
| 18 | Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,/ in diebus illis effundam de Spiritu meo,/ et prophetabunt :/ |
| 19 | et dabo prodigia in cælo sursum,/ et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :/ |
| 20 | sol convertetur in tenebras,/ et luna in sanguinem,/ antequam veniat dies Domini magnus et manifestus./ |
| 21 | Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.] |
| 22 | Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : |
| 23 | hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : |
| 24 | quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. |
| 25 | David enim dicit in eum : [Providebam Dominum in conspectu meo semper :/ quoniam a dextris est mihi, ne commovear :/ |
| 26 | propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,/ insuper et caro mea requiescet in spe :/ |
| 27 | quoniam non derelinques animam meam in inferno,/ nec dabis sanctum tuum videre corruptionem./ |
| 28 | Notas mihi fecisti vias vitæ :/ et replebis me jucunditate cum facie tua.] |
| 29 | Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. |
| 30 | Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : |
| 31 | providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. |
| 32 | Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. |
| 33 | Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. |
| 34 | Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : [Dixit Dominus Domino meo :/ Sede a dextris meis,/ |
| 35 | donec ponam inimicos tuos/ scabellum pedum tuorum.] |
| 36 | Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. |
| 37 | His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? |
| 38 | Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. |
| 39 | Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. |
| 40 | Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava. |
| 41 | Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. |
| 42 | Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. |
| 43 | Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. |
| 44 | Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. |
| 45 | Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. |
| 46 | Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, |
| 47 | collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. |