Acts 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. |
| 2 | Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. |
| 3 | Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. |
| 4 | Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. |
| 5 | At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. |
| 6 | Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. |
| 7 | Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. |
| 8 | Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. |
| 9 | Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. |
| 10 | Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. |
| 11 | Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. |
| 12 | Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ? |
| 13 | Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. |
| 14 | Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : |
| 15 | auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. |
| 16 | Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. |
| 17 | Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. |
| 18 | Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. |
| 19 | Pnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : |
| 20 | ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, |
| 21 | quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. |
| 22 | Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. |
| 23 | Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. |
| 24 | Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. |
| 25 | Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. |
| 26 | Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua. |