Acts 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, |
| 2 | dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : |
| 3 | et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. |
| 4 | Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia. |
| 5 | Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem : |
| 6 | et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. |
| 7 | Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ? |
| 8 | Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite : |
| 9 | si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, |
| 10 | notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. |
| 11 | Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli : |
| 12 | et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. |
| 13 | Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant : |
| 14 | hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. |
| 15 | Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem, |
| 16 | dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. |
| 17 | Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. |
| 18 | Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. |
| 19 | Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. |
| 20 | Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. |
| 21 | At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. |
| 22 | Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. |
| 23 | Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
| 24 | Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt : |
| 25 | qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : [Quare fremuerunt gentes,/ et populi meditati sunt inania ?/ |
| 26 | Astiterunt reges terræ,/ et principes convenerunt in unum/ adversus Dominum, et adversus Christum ejus.] |
| 27 | Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, |
| 28 | facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. |
| 29 | Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, |
| 30 | in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. |
| 31 | Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. |
| 32 | Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. |
| 33 | Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. |
| 34 | Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, |
| 35 | et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. |
| 36 | Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, |
| 37 | cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. |