Acts 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. |
| 2 | Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. |
| 3 | Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. |
| 4 | Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. |
| 5 | Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. |
| 6 | Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. |
| 7 | Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
| 8 | Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. |
| 9 | Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : |
| 10 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. |
| 11 | Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. |
| 12 | Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. |
| 13 | Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. |
| 14 | Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. |
| 15 | Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : |
| 16 | nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. |
| 17 | Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. |
| 18 | Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, |
| 19 | dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : |
| 20 | Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. |
| 21 | Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. |
| 22 | Pnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. |
| 23 | In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. |
| 24 | Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. |
| 25 | Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. |
| 26 | Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta. |
| 27 | Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : |
| 28 | et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. |
| 29 | Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. |
| 30 | Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ? |
| 31 | Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. |
| 32 | Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : [Tamquam ovis ad occisionem ductus est :/ et sicut agnus coram tondente se, sine voce,/ sic non aperuit os suum./ |
| 33 | In humilitate judicium ejus sublatum est./ Generationem ejus quis enarrabit ?/ quoniam tolletur de terra vita ejus.] |
| 34 | Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ? |
| 35 | Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. |
| 36 | Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ? |
| 37 | Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum. |
| 38 | Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. |
| 39 | Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. |
| 40 | Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. |