Amos 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Audite verbum hoc, vaccæ pingues,/ quæ estis in monte Samariæ,/ quæ calumniam facitis egenis/ et confringitis pauperes ;/ quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus./ |
| 2 | Juravit Dominus Deus in sancto suo,/ quia ecce dies venient super vos,/ et levabunt vos in contis,/ et reliquias vestras in ollis ferventibus./ |
| 3 | Et per aperturas exibitis altera contra alteram,/ et projiciemini in Armon,/ dicit Dominus.] |
| 4 | [Venite ad Bethel, et impie agite ;/ ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem :/ et afferte mane victimas vestras,/ tribus diebus decimas vestras./ |
| 5 | Et sacrificate de fermentato laudem,/ et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;/ sic enim voluistis, filii Israël,/ dicit Dominus Deus./ |
| 6 | Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,/ et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;/ et non estis reversi ad me,/ dicit Dominus./ |
| 7 | Ego quoque prohibui a vobis imbrem,/ cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :/ et plui super unam civitatem,/ et super alteram civitatem non plui ;/ pars una compluta est,/ et pars super quam non plui, aruit./ |
| 8 | Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem/ ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ |
| 9 | Percussi vos in vento urente, et in aurugine :/ multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,/ oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ |
| 10 | Misi in vos mortem in via Ægypti ;/ percussi in gladio juvenes vestros,/ usque ad captivitatem equorum vestrorum,/ et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ |
| 11 | Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,/ et facti estis quasi torris raptus ab incendio :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ |
| 12 | Quapropter hæc faciam tibi, Israël :/ postquam autem hæc fecero tibi,/ præparare in occursum Dei tui, Israël./ |
| 13 | Quia ecce formans montes,/ et creans ventum,/ et annuntians homini eloquium suum,/ faciens matutinam nebulam,/ et gradiens super excelsa terræ :/ Dominus Deus exercituum nomen ejus.] |