Amos 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ qui opulenti estis in Sion,/ et confiditis in monte Samariæ :/ optimates capita populorum,/ ingredientes pompatice domum Israël !/ |
| 2 | Transite in Chalane, et videte,/ et ite inde in Emath magnam,/ et descendite in Geth Palæstinorum,/ et ad optima quæque regna horum :/ si latior terminus eorum termino vestro est./ |
| 3 | Qui separati estis in diem malum,/ et appropinquatis solio iniquitatis ;/ |
| 4 | qui dormitis in lectis eburneis,/ et lascivitis in stratis vestris ;/ qui comeditis agnum de grege,/ et vitulos de medio armenti ;/ |
| 5 | qui canitis ad vocem psalterii,/ sicut David putaverunt se habere vasa cantici,/ |
| 6 | bibentes vinum in phialis,/ et optimo unguento delibuti,/ et nihil patiebantur super contritione Joseph./ |
| 7 | Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,/ et auferetur factio lascivientium./ |
| 8 | Juravit Dominus Deus in anima sua,/ dicit Dominus Deus exercituum :/ Detestor ego superbiam Jacob,/ et domos ejus odi,/ et tradam civitatem cum habitatoribus suis./ |
| 9 | Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,/ et ipsi morientur./ |
| 10 | Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,/ ut efferat ossa de domo ;/ et dicet ei, qui in penetralibus domus est :/ Numquid adhuc est penes te ?/ |
| 11 | Et respondebit : Finis est./ Et dicet ei : Tace,/ et non recorderis nominis Domini./ |
| 12 | Quia ecce Dominus mandabit,/ et percutiet domum majorem ruinis,/ et domum minorem scissionibus./ |
| 13 | Numquid currere queunt in petris equi,/ aut arari potest in bubalis ?/ quoniam convertistis in amaritudinem judicium,/ et fructum justitiæ in absinthium./ |
| 14 | Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :/ Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?/ |
| 15 | Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,/ dicit Dominus Deus exercituum, gentem,/ et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.] |