Baruch 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,/ quod locutus est ad nos,/ et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,/ et ad reges nostros, et ad principes nostros,/ et ad omnem Israël et Juda :/ |
| 2 | ut adduceret Dominus super nos mala magna,/ quæ non sunt facta sub cælo/ quemadmodum facta sunt in Jerusalem,/ secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,/ |
| 3 | ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ./ |
| 4 | Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,/ in improperium et in desolationem in omnibus populis/ in quibus nos dispersit Dominus :/ |
| 5 | et facti sumus subtus, et non supra,/ quia peccavimus Domino Deo nostro,/ non obaudiendo voci ipsius./ |
| 6 | Domino Deo nostro justitia,/ nobis autem et patribus nostris confusio faciei,/ sicut est dies hæc :/ |
| 7 | quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc/ quæ venerunt super nos :/ |
| 8 | et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,/ ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis./ |
| 9 | Et vigilavit Dominus in malis,/ et adduxit ea super nos :/ quia justus est Dominus in omnibus operibus suis/ quæ mandavit nobis,/ |
| 10 | et non audivimus vocem ipsius/ ut iremus in præceptis Domini,/ quæ dedit ante faciem nostram.] |
| 11 | [Et nunc, Domine Deus Israël,/ qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti/ in manu valida, et in signis, et in prodigiis,/ et in virtute tua magna, et in brachio excelso,/ et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :/ |
| 12 | peccavimus, impie egimus,/ inique gessimus, Domine Deus noster,/ in omnibus justitiis tuis./ |
| 13 | Avertatur ira tua a nobis,/ quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos./ |
| 14 | Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,/ et educ nos propter te,/ et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :/ |
| 15 | ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,/ et quia nomen tuum invocatum est super Israël,/ et super genus ipsius./ |
| 16 | Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,/ et inclina aurem tuam, et exaudi nos./ |
| 17 | Aperi oculos tuos et vide :/ quia non mortui qui sunt in inferno,/ quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,/ dabunt honorem et justificationem Domino :/ |
| 18 | sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,/ et incedit curva et infirma,/ et oculi deficientes, et anima esuriens,/ dat tibi gloriam et justitiam Domino./ |
| 19 | Quia non secundum justitias patrum nostrorum/ nos fundimus preces et petimus misericordiam/ ante conspectum tuum, Domine Deus noster :/ |
| 20 | sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,/ sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,/ dicens : |
| 21 | Sic dicit Dominus :/ Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,/ et opera facite regi Babylonis,/ et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris./ |
| 22 | Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,/ operari regi Babyloniæ,/ defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,/ et a foris Jerusalem,/ |
| 23 | et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,/ et vocem sponsi et vocem sponsæ,/ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam./ |
| 24 | Et non audierunt vocem tuam,/ ut operarentur regi Babylonis :/ et statuisti verba tua,/ quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,/ ut transferrentur ossa regum nostrorum/ et ossa patrum nostrorum de loco suo :/ |
| 25 | et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,/ et mortui sunt in doloribus pessimis,/ in fame et in gladio, et in emissione./ |
| 26 | Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso/ sicut hæc dies,/ propter iniquitatem domus Israël et domus Juda./ |
| 27 | Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,/ secundum omnem bonitatem tuam/ et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :/ |
| 28 | sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,/ in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,/ |
| 29 | dicens : Si non audieritis vocem meam,/ multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,/ quo ego eos dispergam :/ |
| 30 | quia scio quod me non audiet populus :/ populus est enim dura cervice./ Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,/ |
| 31 | et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :/ et dabo eis cor, et intelligent ;/ aures, et audient :/ |
| 32 | et laudabunt me in terra captivitatis suæ,/ et memores erunt nominis mei,/ |
| 33 | et avertent se a dorso suo duro,/ et a malignitatibus suis :/ quia reminiscentur viam patrum suorum,/ qui peccaverunt in me./ |
| 34 | Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,/ Abraham, Isaac, et Jacob :/ et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,/ et non minorabuntur :/ |
| 35 | et statuam illis testamentum alterum sempiternum,/ ut sim illis in Deum,/ et ipsi erunt mihi in populum :/ et non movebo amplius populum meum, filios Israël,/ a terra quam dedi illis.] |