Baruch 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Hic liber mandatorum Dei,/ et lex quæ est in æternum :/ omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :/ qui autem dereliquerunt eam, in mortem./ |
| 2 | Convertere, Jacob, et apprehende eam :/ ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus./ |
| 3 | Ne tradas alteri gloriam tuam,/ et dignitatem tuam genti alienæ./ |
| 4 | Beati sumus, Israël,/ quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.] |
| 5 | [Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :/ |
| 6 | venundati estis gentibus non in perditionem :/ sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,/ traditi estis adversariis./ |
| 7 | Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,/ immolantes dæmoniis, et non Deo./ |
| 8 | Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,/ et contristastis nutricem vestram Jerusalem./ |
| 9 | Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :/ Audite, confines Sion :/ adduxit enim mihi Deus luctum magnum./ |
| 10 | Vidi enim captivitatem populi mei,/ filiorum meorum et filiarum,/ quam superduxit illis Æternus./ |
| 11 | Nutrivi enim illos cum jucunditate ;/ dimisi autem illos cum fletu et luctu./ |
| 12 | Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :/ a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,/ quia declinaverunt a lege Dei./ |
| 13 | Justitias autem ipsius nescierunt,/ nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,/ neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt./ |
| 14 | Veniant confines Sion,/ et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,/ quam superduxit illis Æternus./ |
| 15 | Adduxit enim super illos gentem de longinquo,/ gentem improbam, et alterius linguæ,/ |
| 16 | qui non sunt reveriti senem,/ neque puerorum miserti sunt,/ et abduxerunt dilectos viduæ,/ et a filiis unicam desolaverunt./ |
| 17 | Ego autem, quid possum adjuvare vos ?/ |
| 18 | qui enim adduxit super vos mala,/ ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum./ |
| 19 | Ambulate, filii, ambulate :/ ego enim derelicta sum sola./ |
| 20 | Exui me stola pacis,/ indui autem me sacco obsecrationis,/ et clamabo ad Altissimum in diebus meis./ |
| 21 | Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,/ et eripiet vos de manu principum inimicorum./ |
| 22 | Ego enim speravi in æternum salutem vestram,/ et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia/ quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro./ |
| 23 | Emisi enim vos cum luctu et ploratu :/ reducet autem vos mihi Dominus/ cum gaudio et jucunditate in sempiternum./ |
| 24 | Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,/ sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,/ quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno./ |
| 25 | Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :/ persecutus est enim te inimicus tuus :/ sed cito videbis perditionem ipsius,/ et super cervices ipsius ascendes./ |
| 26 | Delicati mei ambulaverunt vias asperas :/ ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis./ |
| 27 | Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :/ erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos./ |
| 28 | Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,/ decies tantum iterum convertentes requiretis eum :/ |
| 29 | qui enim induxit vobis mala,/ ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.] |
| 30 | [Animæquior esto, Jerusalem :/ exhortatur enim te, qui te nominavit./ |
| 31 | Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :/ et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur./ |
| 32 | Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,/ et quæ accepit filios tuos./ |
| 33 | Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,/ sic contristabitur in sua desolatione,/ |
| 34 | et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,/ et gaudimonium ejus erit in luctum./ |
| 35 | Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,/ et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis./ |
| 36 | Circumspice, Jerusalem, ad orientem,/ et vide jucunditatem a Deo tibi venientem./ |
| 37 | Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos :/ veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,/ gaudentes in honorem Dei.] |