Baruch 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,/ et indue te decore, et honore ejus,/ quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ./ |
| 2 | Circumdabit te Deus diploide justitiæ,/ et imponet mitram capiti honoris æterni./ |
| 3 | Deus enim ostendet splendorem suum in te,/ omni qui sub cælo est./ |
| 4 | Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum :/ pax justitiæ, et honor pietatis./ |
| 5 | Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso :/ et circumspice ad orientem,/ et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,/ in verbo Sancti,/ gaudentes Dei memoria./ |
| 6 | Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis :/ adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore/ sicut filios regni :/ |
| 7 | constituit enim Deus/ humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,/ et convalles replere in æqualitatem terræ,/ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei./ |
| 8 | Obumbraverunt autem et silvæ,/ et omne lignum suavitatis Israël/ ex mandato Dei./ |
| 9 | Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,/ cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.] |