Colossians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater : |
| 2 | eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. |
| 3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\ Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes : |
| 4 | audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes |
| 5 | propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii : |
| 6 | quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, |
| 7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, |
| 8 | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. |
| 9 | Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali : |
| 10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei : |
| 11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, |
| 12 | gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine : |
| 13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, |
| 14 | in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum : |
| 15 | qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ : |
| 16 | quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt : |
| 17 | et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. |
| 18 | Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens : |
| 19 | quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare : |
| 20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. |
| 21 | Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis : |
| 22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso : |
| 23 | si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. |
| 24 | Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia : |
| 25 | cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei : |
| 26 | mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, |
| 27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, |
| 28 | quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu : |
| 29 | in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. |