Colossians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : |
| 2 | ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : |
| 3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. |
| 4 | Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. |
| 5 | Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. |
| 6 | Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, |
| 7 | radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. |
| 8 | Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : |
| 9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : |
| 10 | et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis : |
| 11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : |
| 12 | consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. |
| 13 | Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : |
| 14 | delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : |
| 15 | et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. |
| 16 | Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : |
| 17 | quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi. |
| 18 | Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, |
| 19 | et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. |
| 20 | Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? |
| 21 | Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : |
| 22 | quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum : |
| 23 | quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. |