Colossians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : |
| 2 | quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. |
| 3 | Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. |
| 4 | Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. |
| 5 | Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus : |
| 6 | propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis : |
| 7 | in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. |
| 8 | Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. |
| 9 | Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, |
| 10 | et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum : |
| 11 | ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus. |
| 12 | Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam : |
| 13 | supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. |
| 14 | Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis : |
| 15 | et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote. |
| 16 | Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. |
| 17 | Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. |
| 18 | Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. |
| 19 | Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. |
| 20 | Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino. |
| 21 | Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. |
| 22 | Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. |
| 23 | Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus : |
| 24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. |
| 25 | Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum. |