Colossians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. |
| 2 | Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione : |
| 3 | orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), |
| 4 | ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. |
| 5 | In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes. |
| 6 | Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. |
| 7 | Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino : |
| 8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, |
| 9 | cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. |
| 10 | Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum : |
| 11 | et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. |
| 12 | Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. |
| 13 | Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. |
| 14 | Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. |
| 15 | Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. |
| 16 | Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. |
| 17 | Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. |
| 18 | Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. |