Codex Sacra scripture, aligned

Daniel 12

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 11 14 →
vClementine1592
1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
13a 13:1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :
13aa 13:27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
13ab 13:28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
13ac 13:29 Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.
13ad 13:30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
13ae 13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
13af 13:32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
13ag 13:33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
13ah 13:34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
13ai 13:35 Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
13aj 13:36 Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
13ak 13:37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
13al 13:38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
13am 13:39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
13an 13:40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
13ao 13:41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
13ap 13:42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
13aq 13:43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
13ar 13:44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
13as 13:45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
13at 13:46 et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.
13au 13:47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?
13av 13:48 Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?
13aw 13:49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
13ax 13:50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
13ay 13:51 Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
13az 13:52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :
13b 13:2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :
13ba 13:53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
13bb 13:54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
13bc 13:55 Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
13bd 13:56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
13be 13:57 sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
13bf 13:58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
13bg 13:59 Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
13bh 13:60 Exclamavit itaque omnis ctus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
13bi 13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
13bj 13:62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
13bk 13:63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
13bl 13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
13bm 13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
13bn 14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
13bo 14:2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.
13bp 14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
13bq 14:4 Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
13br 14:5 Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
13bs 14:6 Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.
13bt 14:7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
13bu 14:8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
13bv 14:9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis.\ Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
13bw 14:10 Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
13bx 14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
13by 14:12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
13bz 14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
13c 13:3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
13ca 14:14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
13cb 14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
13cc 14:16 Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
13cd 14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
13ce 14:18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.
13cf 14:19 Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
13cg 14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
13ch 14:21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
13ci 14:22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
13cj 14:23 Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
13ck 14:24 Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
13cl 14:25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
13cm 14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
13cn 14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
13co 14:28 Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
13cp 14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
13cq 14:30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
13cr 14:31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
13cs 14:32 Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
13ct 14:33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
13cu 14:34 Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
13cv 14:35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
13cw 14:36 Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
13cx 14:37 Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
13cy 14:38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
13cz 14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
13d 13:4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
13da 14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
13db 14:41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
13dc 14:42 Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
13e 13:5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
13f 13:6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
13g 13:7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
13h 13:8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
13i 13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
13j 13:10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
13k 13:11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
13l 13:12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
13m 13:13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
13n 13:14 Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
13o 13:15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :
13p 13:16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
13q 13:17 Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
13r 13:18 Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
13s 13:19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :
13t 13:20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
13u 13:21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
13v 13:22 Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
13w 13:23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
13x 13:24 Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.
13y 13:25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
13z 13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.