Deuteronomy 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam, |
| 2 | et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti : ponesque eas in arca. |
| 3 | Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. |
| 4 | Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi. |
| 5 | Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. |
| 6 | Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. |
| 7 | Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. |
| 8 | Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. |
| 9 | Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. |
| 10 | Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. |
| 11 | Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. |
| 12 | Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua : |
| 13 | custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ? |
| 14 | En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt : |
| 15 | et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. |
| 16 | Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius : |
| 17 | quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. |
| 18 | Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. |
| 19 | Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. |
| 20 | Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. |
| 21 | Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. |
| 22 | In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. |