Deuteronomy 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo : |
| 2 | quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. |
| 3 | Ne comedatis quæ immunda sunt. |
| 4 | Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram, |
| 5 | cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. |
| 6 | Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. |
| 7 | De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. |
| 8 | Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. |
| 9 | Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite : |
| 10 | quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. |
| 11 | Omnes aves mundas comedite. |
| 12 | Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum, |
| 13 | ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum : |
| 14 | et omne corvini generis, |
| 15 | et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum : |
| 16 | herodium ac cygnum, et ibin, |
| 17 | ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, |
| 18 | onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem. |
| 19 | Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. |
| 20 | Omne quod mundum est, comedite. |
| 21 | Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. |
| 22 | Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, |
| 23 | et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. |
| 24 | Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, |
| 25 | vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus : |
| 26 | et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua : |
| 27 | et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. |
| 28 | Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. |
| 29 | Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. |