Deuteronomy 29
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc sunt verba fderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab : præter illud fdus, quod cum eis pepigit in Horeb. |
| 2 | Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, |
| 3 | tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, |
| 4 | et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem. |
| 5 | Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. |
| 6 | Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. |
| 7 | Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, |
| 8 | et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. |
| 9 | Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa quæ facitis. |
| 10 | Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël, |
| 11 | liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas : |
| 12 | ut transeas in fdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum : |
| 13 | ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. |
| 14 | Nec vobis solis ego hoc fdus ferio, et hæc juramenta confirmo, |
| 15 | sed cunctis præsentibus et absentibus. |
| 16 | Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes |
| 17 | vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant. |
| 18 | Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. |
| 19 | Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem, |
| 20 | et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub cælo, |
| 21 | et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fderis continentur. |
| 22 | Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, |
| 23 | sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. |
| 24 | Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terræ huic ? quæ est hæc ira furoris ejus immensa ? |
| 25 | Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti : |
| 26 | et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi : |
| 27 | idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt : |
| 28 | et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. |
| 29 | Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. |